monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.331 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 27
Vers. 22. Dedit dona hominibus: etenim qui non credunt inhabitare, Dominus Deus. Adhuc in illa triumphi similitudine perseverat, quando ad immensa gaudia concitanda festivitas indicitur, et dona praestantur. Dona enim Domini fuerunt super apostolos Spiritus sancti concessa magnalia; sive quod Doctor gentium dicit: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi . Sequitur, etenim qui non credunt inhabitare, Dominus Deus. Hic subaudiendum est, eos convertit, ut nobis possit verbis integris constare sententia. Nam Qui non credunt inhabitare, id est qui ad Domini negligunt penetralia pervenire, ut in domo eius cum fidelibus habitare praevaleant, Dominus Deus eos convertit, qui fidem suam humano generi miseratus indulget. Ipsa enim est gratia quae gratis datur, quia nos ipsius bona praeveniunt, dum et ipsum quoque bonum velle conceditur.