monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 26
Vers 21. Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem. Quam pulchre per ideam figuram triumphatoris actus describitur! Idea est enim species, cum rem futuram velut oculis offerentes motum animi concitamus. Ille enim crucifixus descendit ad inferos, et liberatos a captivitate perduxit ad coelos. Necesse enim fuit mortem perire, cuius regnum vita pervasit. Haec sunt spolia illa quae superius dixit, unde sancta ornatur Ecclesia, unde Domini regna complenda sunt. Ascendit ipse utique qui propter nos descendit eruendos . In altum, videlicet supra coelos coelorum; et quod super omnes altitudines atque honores esse dignoscitur, sedet ad dexteram Patris. Quis iam fidelium de concessa libertate dubitet, cum sit exstinctus interitus, et captivata captivitas?