monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.33 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 25
Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in sancto. Consuetudo est Scripturae divinae allegorice loqui, ut cum aliud dicat, aliud velit intelligi; quod in hoc psalmo positum frequenter invenies. Unde hic currus significatur hominum iuncta copulatio, quia ita sanctos charitas vincit, sicut loris et iugis animalia sociantur. Unde et Dominus ait: Iugum meum suave est, et onus meus leve est . Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini, quem ille velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait, decem millium multiplex, quod bene ad innumeros populos, non ad equos noscitur pertinere. Subiunxit, millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait, Dominus in illis, qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Sequitur, in Sina in sancto. Sina mons est deserti in quo Moyses legem accepit, interpretaturque mandatum, ubi revera Dominus requiescit, quoniam in sanctis mandatis eius solet praesentia contueri.