monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 5 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 23
Utquid suscepisti montes uberes? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Dixit superius montem debere intelligi Dominum Salvatorem; sed nunc reprehendit propheta, ne quis debeat montes istos intelligere, qui apostolorum eminentiae comparantur, quamvis et ipsos per Dei gratiam uberes esse noscamus. Addidit enim, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Sed quem montem deberemus advertere, evidenter designat. Christus est enim solus mons qui Patri complacuit, ut in eodem habitaret; sicut ipse testatur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Nam quod dicit: Habitare in eo, et Patri, et Filio utrumque commune est; sicut ipse in Evangelio dicit: Ego in Patre, et Pater in me est . Cum ergo dicit, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, in quo, et in eo, quia communi linguae non convenit, proprium hoc Scripturae divinae esse dicamus; sicut et in sexagesimo quinto psalmo dixit: Ibi, in idipsum .