monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 22
Montem Dei montem uberem; mons coagulatus, mons pinguis. Per quintam speciem definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, exponit propheta quis sit mons ille Selmon, quem superius dixit; ac si diceret: Montem dico, id est ipsum Dominum Salvatorem, de quo Isaias propheta cecinit: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et ibunt ad eum omnes gentes . Addidit, montem uberem, ex quo perpetua et suavia fluenta descendunt, qui aquas habet irriguas, et coelesti suavitate conditas. Subiungit, mons coagulatus, scilicet propter parvulos enutriendos, qui non esca corpulenta, sed coagulato lacte potandi sunt. Addidit etiam, mons pinguis, quia fertilitate sua semper uberrimus est. O mons breviter quidem laudatus, sed coelestium rerum qualitate copiosus: ex quo aquae vivae decurrunt, lac in parvulorum salutem praeparatur, pinguedo spiritualis agnoscitur, et quidquid summe bonum creditur, in montis istius est gratia constitutum!