monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 21
Dum discernit coelestis reges super terram, nive dealbabuntur in Selmon. Post diapsalmatis silentium, venit ad psalmi tertium membrum, ubi enumerat dona quae contulerit Ecclesiae resurrectionis gloria contributa Dominus. Coelestis reges sunt apostoli sanctique pontifices, vel caeteri fideles, qui probabiliter regere corpora sua divino munere meruerunt. Rex ergo a regendo vocatus est. Et merito hoc illis nomen impositum est, qui cupiditates saeculi refrenare divina virtute potuerunt, sicut Apostolus quosdam increpans dicit: Sine nobis regnatis, et utinam regnaretis; ut et nos vobiscum conregnaremus . Hos ergo reges dum super eam columbam quam superius dixit, discernit concorditer Dominus atque distribuit, super nivem dealbabuntur in Selmon, id est supra candorem nivis elucescunt, qui Ecclesiam regere fideliter atque ordinare noscuntur. Quod autem dictum est in Selmon, nomen huius montis umbra interpretatur, quae hic congrue divina virtus intelligitur. Ipsa enim ab aestu vitiorum nos defendit ac reficit ipsa nobis coelestia dona concedit, sicut sanctae Mariae angelus annuntiavit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi ; et alibi: Sub umbra alarum tuarum protege me . Haec est umbra quae in bono ponitur. Denique laudem montis sequenti versu dicturus est. Dealbabuntur autem ponitur et in malo; sicut in Actibus apostolorum legitur: Percutiet te Dominus, paries dealbate ; hoc et Evangelium quoque testatur: Similes estis monumentis dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum .