monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 20
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri. Subaudiendum, suscipient vos. Hic dormire, non stuporem somni significat, aut oblivionem rerum quam pati consuevimus dormientes; sed dormientes dicit, in praeceptis Domini quiescentes, et in idipsum requiem habentes. Cleros enim auctoritate Patrum duo Testamenta debemus accipere, inter quae monet continere atque quiescere Christianos. Sensus ergo talis est. Commonet fideles: si dormiatis inter duo Testamenta, hoc est, si animam vestram in Scripturis divinis ultima dormitione reponatis. Dormitionem vero pro morte poni Dominus in Evangelio testatur dicens: Lazarus amicus noster dormit; sed eamus ut a somno suscitemus eum . Sequitur, pennae columbae deargentatae. Per haec commata (sicut superius diximus) subaudiendum, suscipient vos. Pennae significant celeritatem, quae nos in illam patriam ducunt, si hic in lege Domini quiescere mereamur. Columbae deargentatae Ecclesiam significant, quae merito columba deargentata dicitur, quia innocentiam habet columbae, et divinis eloquiis argenteo colore resplendet; de qua scriptum est: Una est columba mea, una est dilecta mea . Huius columbae posteriora, id est ultima, in specie auri clarificata resplendent, quia postquam de hoc mundo discesserit, supra aurum eius gratia relucebit. Et respice quod in hoc mundo argento comparata est: in illa vero resurrectione auri eam specie dicit ornandam, sicut in quadragesimo quarto psalmo iam dictum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate .