monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 19
Rex virtutum dilecti, et species domus dividere spolia. Versus iste sollicitius inquiratur, est enim verborum subtilitate perplexus. Hic enim, dilectum, Filium Patris debemus accipere, sicut ipse in Evangelio dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Quod schema dicitur antonomasia, id est vice nominis posita, quando sic aliud nomen ponitur, ut tamen illud quod necessarium fuerit sentiatur. Dilecti ergo Pater, Rex angelorum et potestatum est, qui virtutibus imperat; quod et de Filio convenienter accipitur, de quo alius psalmus dicit: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae ; quod tamen sanctae Trinitati certum est convenire. Hic tamen Patrem vult intelligi, quia dilecti posuit, id est Christi. Sequitur, et species domus dividere spolia. Pulchritudo domus divinae cognoscitur, quando spolia diaboli, id est homines scelerati in Domini Ecclesiam transferuntur. Spolia siquidem diaboli sunt populi quos Dominus alligato forte liberavit, sicut in Evangelio ipse dicit: Nemo intrat in domum fortis et vasa eius diripit, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet . His enim spoliis domum suae potestatis ornavit, Ecclesiam sanctam gaudere fecit, quoniam ferocis inimici vota frustravit.