monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 18
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutes multas . Versus istius ordo talis est: Dominus dabit virtutes multas evangelizantibus verbum. Dedit enim virtutes multas apostolis, qui verbum eius veneranda confessione praedicabant, quando eis languentium turbas sanare concessum est. Nam ipsum quoque Evangelium multarum constat esse virtutum. Quid enim fortius quam animas salvare, quae errorum suorum vitiis poterant interire? sicut Iacobus apostolus dicit: Scire debet quis, quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvat animam eius, et operit multitudinem delictorum .