monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 17
Animalia tua inhabitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Quia superius dixerat de haereditate Domini, tu vero perfecisti eam, nunc adiicit unde eam perficeret. Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae; sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt eius, quae iam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperint. Iterumque quae sint ista animalia consequenter exponitur; dicit enim: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Parasti significat praedestinatos, qui ab origine mundi, ipso miserante, praeparati sunt. In dulcedine tua, non saeculi huius ubi amara patiuntur, sed in illa suavitate in qua pauperes Dei reges ditissimos antecellunt.