monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 16
Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati tuae; etenim infirmata est: tu vero perfecisti eam. Exponit illud quod superius dixit: Coeli distillaverunt. Ipsa est enim pluvia voluntaria quam tunc comedendi avida gens Iudaea promeruit. Nam ut voluntati eius satisfieret, inexpertum miraculum mundus accepit. Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Denique sic sequitur: Segregans Deus haereditati tuae, quia non hoc Dominus aliis gentibus dedit, quod tunc Hebraeo populo miseratus indulsit. Haereditas enim ipsius fuit populus Hebraeorum, sicut legitur: Et facta est portio Domini populus eius, Iacob funiculus haereditatis eius . Haec si ad tempus infirmata est, Domino Salvatori minime credendo, perfecit haereditatem suam, quando gentes reliquas in supplementum credulitatis admittit.