monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 15
Terra mota est; etenim coeli distillaverunt a facie Dei, mons Sina a facie Dei Israel. Interiecto diapsalmate, venit ad secundum ingressum, ubi enumerat quae Israelitico populo virtus divina concessit. Terra mota est, id est terreni homines videndo tam magna miracula crediderunt. Coeli distillaverunt a facie Dei, quando in vicem stillicidiorum manna descendit a facie Dei, quia per columnam ignis ac nubis praesentia ipsius noscebatur. Mons quoque Sina a facie Dei fumavit, quando ibi Moyses in duabus tabulis legem beatus accepit. Nam et in Exodo ita scriptum est: Totus autem mons Sina fumabat, eo quod Dominus descendisset super eum .