monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 14
Deus, cum egredereris coram populo tuo; dum transgredereris in deserto. Iungendum est huic versui, cognosceris. Adhuc enim in operationis eius laudibus perseverat. Egressus est quidem Deus coram populo Israelitico, dum in columna ignis apparuit, dum in deserto eos mannae largitate satiavit. Sed hoc melius ad populum respicit Christianum. Egreditur enim coram populo, quando educit vinctos in fortitudine sua; quando resuscitantur qui in sepulcris habitant. Ipsum enim contuetur fidelis, quando in operibus magnis eius pietatem potentiamque cognoscit. Transgressus est etiam in deserto, quando ad gentes venit, ad quas propheta nullus accessit; quae velut eremus desolata a verbo Domini reddebantur alienae.