monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 13
Similiter eos qui in iram provocant, qui habitant in sepulcris. Enumerat adhuc quos educit vinctos in fortitudine sua. In iram enim provocant Dominum, blasphemi et pessima se conversatione tractantes. Ipsi sunt quippe qui vivi habitant in sepulcris, id est qui in fetida et carnali actione sepulti sunt: de quibus et in alio loco dictum est: Sepulcrum patens est guttur eorum . Nam licet mortuos visualiter suscitaverit, humanum tamen genus de sepulcris eripuit, quando eis per veram fidem vitae gaudia votiva restituit.