monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 12
Deus, qui habitare facit unanimes in domo; qui educit vinctos in fortitudine. In hoc versu et duobus aliis qui sequuntur per duodecimam speciem definitionis quae Graece κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem dicitur, declaratur quis sit Deus, id est, Qui habitare facit unanimes in domo; sicut legitur in Actibus apostolorum: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una . Sive quia prophetae et evangelistae in domo Domini unum sentientes, verbum veritatis consentanea praedicatione locuti sunt. Et alibi ipse dicturus est: Quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum ! In domo enim illius ipsi habitant qui se mutua charitate consociant. In domo vero Ecclesiam significat. Sequitur, qui educit vinctos in fortitudine. Hic humanum genus significat, quod vinctum lege peccati fortitudinis suae robore liberavit. Alligato enim diabolo, eduxit vinctos quos tenebat ille captivos. Bene autem dictum est, eduxit, quia eos ab inferno liberans, ad gaudia regni coelestis elevavit.