monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 11
Vers. 6. Turbabuntur a facie eius Patris orphanorum et Iudicis viduarum: Deus in loco sancto suo. Postquam dixit in conspectu Domini beatis esse gaudendum, nunc a facie ipsius praedones atque impios asserit esse pellendos, qui orphanos ac viduas saeva cupiditate dilacerant. Turbati enim et nimium formidantes a facie Dei tales expelluntur, quando audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Sed qui sit iste a cuius facie pelluntur, exponit, id est, Patris orphanorum et Iudicis viduarum. De quo et alibi legitur: Pupillo et viduae tu eris adiutor . Quid ergo depraedator eorum pati poterit, qui iudicis sui susceptos impia laceratione contrivit? Patris autem et Iudicis genitivos posuit casus, ut quid sit Deus, his complexionibus possit ostendi. Addidit quoque, Deus in loco sancto suo, subaudiendum est, qui immutabilem servat firmamque sententiam; sicut de ipso a Patre Augustino dictum est: Mutas tempora, nec mutas consilia .