monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 10
Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui ascendit super occasum; Dominus nomen est ei; exsultate in conspectu eius. Postquam pessimorum poenas iustorumque praemia ventura narravit, hortatur populos propheta ut in his quae audierant fideli mente praesumentes, laudes Deo hymnidica exsultatione concelebrent. Cantat enim Deo qui contemplationem eius puro ac fideli semper animo contuetur. Psalmum dicit nomini eius, qui opera efficit, quae ille praecepit. Sequitur, iter facite ei, id est corda vestra purificata praeparate, quae dignetur sanctus Dominus introire; sive praedicationibus beatis cunctos imbuite, sicut Isaias propheta dicit: Parate vias Domini, rectas facite semitas eius . Sed cui fiat istud iter edicitur, qui ascendit super occasum. Ascendit utique Dominus Christus super occasum a mortuis resurgendo, ut captivam duceret nostram captivitatem, et mors relinqueret liberos, quos peccatis alligantibus tenebat obnoxios. Necesse enim fuit ut occasus tenebrosus cederet, super quem Sol iustitiae probabatur exortus. Et ne quis ambigeret, quis ascendit super occasum, dicit: Dominus nomen est ei, ut nemo dubitaret Deum esse Dominum Salvatorem, quem nefandi Iudaei velut communem hominem trucidandum esse putaverunt. Sequitur, exsultate in conspectu eius; non in praesentia hominum, ubi est caduca laetitia, sed in conspectu eius, ubi iugiter se puritas mentis oblectat; et quaslibet hic aerumnas patiatur, consideratione futuri praemii semper erigitur.