monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 9
Et iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei; delectentur in laetitia. Sicut superius dicta est poena peccatorum, ita nunc iustorum remuneratio ventura narratur. Epulas dicimus exquisitas et abundantes copias ciborum, quibus et corpus reficitur, et plerumque desiderium edacitatis augetur. His comparantur pabula fidelium, sagina iustorum, qui saturati adhuc desiderant, et de coelestibus deliciis inexplebiliter farciuntur. Sed ubi reperiantur istae deliciae, subsequenter adiungitur; scilicet in conspectu Dei, ubi semper est desiderabilis et vera laetitia. Quale est enim exsultare sub conspectu tanti iudicis, ut illum quem hic iuste metuimus, ipsius munere liberati sub eius praesentia gaudeamus? Adiecit, delectentur in laetitia, ut hoc ipsum illos possit delectare, quod laeti sunt: quia dum laetitiam suam nullo norunt fine claudendam, suavius in ea delectantur, quam se amissuros esse non sentiunt. Sic beatitudinis illius ventura felicitas sublucentibus quibusdam modulis indicatur.