monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 8
Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. In istis duobus versibus sub comparatione gemina peccatorum poena praedicitur. Fumus est enim ex flamma ista corruptibili surgens tenebrosa conglobatio, quae, quantum plus extollitur, tantum per inane tenuatur. Huic peccatores merito comparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora, superbia faciente, consurgant, necesse est ut sua magis, velut fumus, elatione deficiant. Sequitur eorum alia comparatio. Cera est ex favis collecta tenera mollisque substantia, quae sic ignis calore resolvitur, ut eius corpulentia penitus absumatur. Huius similitudo delinquentibus competenter aptatur, quoniam in iudicio Dei a facie ipsius sic dispereunt peccatores, quemadmodum cerae deliquatitudo proximo igne consumitur. Et intuere quod hic peccatores in substantia sua non dicit posse consumi, qui perpetuo igne torquendi sunt; sed dicit eos a facie Dei esse perituros, quia nunquam ad gratiam ipsius beneficiaque venturi sunt, sicut quidam errantium dicere tentaverunt. Et nota quod in his versibus figura est parabole, id est rerum dissimilium comparatio; peccatoribus enim fumus et cera comparata noscuntur.