monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 6
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius; et fugiant a facie eius qui oderunt eum. Confidenter propheta videtur optare quod novit esse venturum. Petit enim resurrectionem Christi, in qua dissiparentur adversi, scilicet Iudaei, qui resurrectionis eius videndo potentiam, sceleris sui facinora formidabant. Ultio quippe eorum uno verbo descripta est. Non enim in unam gentem populus ipse collectus est, sed per orbem terrarum effusa charitate dispersus est. Sequitur inaestimabilis poena maledicti: ut ab eius facie fugiant cuius ubique constat esse praesentiam. Quale est enim semper fugere, et infensi iudicis praesentiam non vitare? Addidit, qui oderunt eum, ut eos significaret qui in sua pertinacia constiterunt. Odium enim illis rebus debemus quibus nos acquiescere nullatenus posse profitemur.