monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 67, 2
Vim nominis istius hinc debemus advertere, quia dum finis dicatur, in initio semper apponitur; significat enim rerum caput et aeternale principium, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis . Sequitur psalmus cantici, qui humana tantum solet, ut dictum est, voce cantari. David autem ipsum Dominum designat, quem et finis ille pronuntiat. Longus psalmus, et ad fastidium relevandum quinque diapsalmatibus praenotatus, per quae nos divisiones competenter impressimus. Nam licet has in aliis psalmis, quantum aspirat Dominus, humana perscrutetur industria, istae tamen incisiones absolute sequendae sunt, quas per diapsalmata divina fecit auctoritas. Sciendum est autem toto psalmo per mysticas similitudines psalmigraphum loqui, qui sacramentis evangelicis omnino repletus est, et ascensionis Christi descriptione devota monstratur esse praecipuus.