monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 12
Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Geminat, Benedicat nos, quod saepe repetendum est, et sine fine constat optandum: quia semper necessarium, semper probatur esse proficuum. Quae figura dicitur tautologia, id est eiusdem sermonis iteratio. Intueamur etiam quemadmodum timor Dei inter magna munera postuletur, quando post benedictionem petitam metus eius concedi terrae finibus exoratur. Est enim inter prima Dei munera, quoniam qui illum timere norunt, et amare non desinunt. Sic enim et Salomon dicit: Initium sapientiae timor Domini , et in alio psalmo: Timeat Dominum omnis terra . Sed timor iste non ex humana trepidatione contingit, sed divina inspiratione praestatur. Hunc ergo timorem terrae finibus propheta miseratus optavit, ut et credere inciperent, et credita cauta sollicitudine custodirent.