monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 11
Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster. Terra dedit fructum suum, scilicet confessiones populorum, quod superius provenire necessaria repetitione memoravit. Revera suum, quem pia Domini largitate percepit, non quem diabolo seminante generavit. Dedit etiam terra fructum suum, quando Dominum Salvatorem diversarum gentium turba suscepit. Illa enim quae erat peccato Adae spinis et tribulis plena, vitalem fructum intulit, cum Domini iussionibus obedivit. Tunc enim apostolorum fides in varias linguas sancto Spiritu replente prorupit; tunc virtutes inaestimabiles mundus agnovit; tunc revera fructum suum terra protulit, quando spinas diaboli tribulosque deseruit. Et quia fructus provenire potuit, iuste benedictio postulatur; dicit enim: Benedicat nos Deus, Deus noster. Dixerat semel Deus; sed ne gentilium Dominus putaretur, quia ipsi Deum se dicunt colere, quamvis vanis erroribus implicentur, addidit tamen, Deus noster; ut revera ipse solus colendus Deus credatur, quem sancta catholica colit et confitetur Ecclesia, hoc est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum.