monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 32 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 10
Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Venit ad tertiam narrationem, in qua versum quidem secundae partis repetit, sed omnino rem aliam subter adiecit. In superiori enim versu posuit: Laetentur et exsultent gentes; nunc autem dicit: Terra dedit fructum suum; ut etsi unum initium sonet, non tamen sensus ipse propter sequentia ad causas similes tendere videatur. Istos vero populos quos frequenter repetit, quidam eos duodecim tribus intelligere voluerunt, quae in illo iudicio remunerationis gratiam consequentur.