monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 9
Laetentur et exsultent gentes: quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. Quaerendum nobis est quare moneat gentes laetari et exsultare, cum iudicium Dominum dicat esse facturum? Metuere enim potest rea conscientia, cum audit veracem Dominum iudicaturum. Sed de illis dicit qui iam confessi peccata, formidare nequeunt ventura iudicia. Illis enim non iudex, sed advocatus est Christus, qui se propria confessione damnaverunt. Quapropter exsultent gentes et gaudeant, quae faciem eius in confessione praevenire meruerunt. Sequitur causa laetitiae: quia misericordi iudici probantur esse confessi, qui novit humilium corda sanare, et superborum colla concidere. Nam ut illam confessionem quam diximus, debuisses advertere, dicit, et gentes in terra dirigis, utique in hoc mundo, ubi eas facis delicta propria confiteri, ut diabolico nequeant errore subverti.