monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 7
Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Evidenter expressit quod superius dixit, benedicat nos; et, illuminet vultum suum super nos. Ad hoc enim ista proficiunt, ut in hoc mundo cognoscamus viam illam veritatis, id est Dominum Salvatorem, qui nos ducit ad vitam: in qua nemo errare poterit, nisi qui ab eius regulis deviare praesumit. Et ne nos probare hoc exemplis aliis egeremus, quis esset via, consequenter exposuit, in omnibus gentibus salutare tuum; ut nec unius loci via ista crederetur, et quale esset beneficium mundi, testimonio nominis sui potuisset agnosci. Quod nomen ipsi Christo Domino evidenter aptatum est, quando beatus ille Simeon eum in manibus accipiens dixit: Nunc dimitte servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum , etc. Considera etiam quod in primo versu loquitur ad populum fidelem, et subito convertitur ad Dominum Christum, non iniuria, quoniam hoc est membris loqui quod capiti. Haec figura dicitur prosphonesis, id est exclamatio, quoties inter alia quae loquimur, ad Dominum subito verba convertimus.