monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 6
Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Supplicationem suam propheta dirigens ad necessarii nominis cucurrit auxilium. Bene enim prius misereri petiit, qui de meritorum suorum opere non praesumpsit. Prius enim fuit, ut misereretur errantibus, et postea benedictionis suae dona praestaret. Nam benedictio Domini nos semper augmentat: sive cum illum benedicimus, nos absolute proficimus; sive cum nos ille benedixerit, animae nostrae profutura concedit. Sed quaeramus quam benedictionem postulat, quia multae sunt quae, largiente Domino, conceduntur. Benedixit Adam ante peccatum dicens ei: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini eius . Benedixit Abraham cum dixit: Benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et sicut arenam quae est ad oram maris . Benedixit etiam terras in varios fructus, ut indigentiam nostrae fragilitatis excluderet. Sed hic illam benedictionem petiit, quam subter exponit, ut tenebras nostrae mentis excludens, claritate nos Domini Salvatoris illuminet. Sequitur quippe, illuminet vultum suum super nos. Haec erat petitio benedictionis, ut illuminaret vultum suum super eos: quia eum videre non poterant, qui in suis viribus luminis beneficia non habebant. Illum enim humanus videre non potest sensus, nisi qui splendoris ipsius fuerit claritate perfusus. Repetit, et misereatur nobis. Necessaria iteratio, quoniam et a misericordia Domini proficere incipimus, et in bona spe, ipso largiente, servamur. Quae figura dicitur epembasis, id est, repetitio crebra sermonis.