monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 4
Post sexagesimi quinti psalmi canticum Resurrectionis, mirabili ordine deprecationem suam propheta subiunxit, ut benedicti ad divinam cognitionem deduci mereamur, ad quam nostra non possint merita pervenire. Prima ergo parte fidelibus loquens supplicat ut benedici cum ipsis mereatur a Domino; quatenus illuminati corde, in cunctis gentibus Christum Dominum praedicandum esse cognoscant. Deinde conversus ad Dominum, prophetiae spiritu confitendum illi dicit a populis, quia gentes iudicat in aequitate. Tertio eumdem versum repetit, quem superius dixit, hoc mysterium adiiciens, quia fructum suum terra iam protulit; et ideo frequentato verbo postulat nos debere benedici.