monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 2
Hymnus et canticum haec duo nomina, nisi subtiliter inspiciantur, unum videntur propemodum indicare mysterium: quia utraque laudem Domini significare monstrantur. Hymnum diximus carmen esse metri alicuius lege compositum; sicut omnes psalmos in Hebraea lingua constat esse formatos. Hi quoties soli ponuntur in titulis, significantur organis et tympanis fuisse prolati. Sed iste hymnus quem nunc propheta canit, ideo praemisit in finem, quia tota oratio ad Dominum Christum sine dubitatione dirigitur. Psalmus vero cantici est qui sola humanae vocis modulatione canebatur. Sed nunc per haec nomina utrumque deprehenditur potuisse coniungi, ut et instrumentis musicis et humana voce caneretur; et ideo omnis cantus et hymnus est, non omnis hymnus et cantus est. Nam hoc nobis distinctionis huius praebet indicium, quia psalmi qui canticum non habent, poterant per sola musica instrumenta cantari.