monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 65, 14
Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos. Nunc enumerat quibus ex causis misericordia Domini praedicetur. Duo sunt ista sacramenta liberationis nostrae: primum quod nos per munus baptismatis ducit ad vitam; non enim illuc nostris meritis pervenimus, sed ipsius beneficio miserationis attrahimur. Deinde ne nos exinde permittat expelli, qui gravibus vitiis probamur onerati. Ipse enim nos ponit ad vitam qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita . Ipse gressus nostros non sinit commoveri, qui manum suam Petro ne mergeretur extendit . Et ne crederes otiose ista dici, a quibus periculis liberata fuerit, subter enumerat.