monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 15
Laetabitur iustus in Domino, et speravit in eo; et laudabuntur omnes recti corde. Audivimus promissionem Domini, et sententiam verissime iudicantis. Iustum in futuro dicit esse laetaturum, quia hic discipulos suos noverat diversarum passionum afflictionibus ingravandos; sed laetabuntur, quando sedebunt in iudicio iudicantes duodecim tribus Israel. Contristati sunt ad tempus, laetabuntur in aeternum, quia maiora sunt praemia Domini quam quae illi a fidelibus, munere tamen ipsius, probantur offerri. Sed ne crederes solis apostolis dici, sequitur sententia generalis, et laudabuntur omnes recti corde. Corde recti sunt qui per rectas semitas Domini gradiuntur. Ab illa enim regula qui pedem voluerit amovere distortus est; nec potest quisquam rectus dici, nisi qui illi veritati praedicationique consentit. Tales enim redduntur semper laudabiles, quia et Dominum laudant, et ab ipsa Veritate laudantur. Quid enim laudabilius quam ab ipso Iudice in conspectu omnium angelorum gloriose et desideranter audire: Venite, benedicti Patris mei , et reliqua, quae nos Evangelii textus edocuit.