monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.70 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 14
Et timuit omnis homo; et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Frequenter diximus generalitatem pro parte poni. Omnis enim homo hic intelligendus est, non ille universalis, sed qui iudicium futurum considerata Domini potestate formidat. Nam ut intelligas de fidelibus tantum dici, vide quid sequitur: Et annuntiaverunt opera Dei; scilicet gloriam resurrectionis, agnitionem in confractione panis, ascensionem in coelis, variis linguis locutos fuisse discipulos, et caetera quae per apostolos suos post resurrectionem suam Dominus Salvator ostendit. Ista enim annuntiaverunt praedicando diversis; et, proh dolor! gentes auditis credidere miraculis, quibus illi noluerunt animum praebere nec visis. Additum est, et facta eius intellexerunt; utique intellexerunt esse divina, quia talia implere non poterat humana fragilitas.