monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 13
Et infirmatae sunt contra eos linguae eorum; conturbati sunt omnes qui videbant eos. In hoc versu Origenis est sequenda translatio, ut nobis constare possit absoluta sententia. Infirmatae revera sunt linguae Iudaeorum, quando dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce . Et viderunt postea resurgentem de sepulcro, quem de crucis descendere non credebant posse patibulo. Ubi est, Iudaei, infidelitas vestra? Adhuc de vivo dicebatis: Si Rex Israel est, descendat de cruce . Vosipsos consulo, vosipsos iudicium peto; quanto mirabilius est mortuum posse resurgere, quam adhuc vivum de cruce velle descendere! Parva petistis, dum maiora provenerint. Sed infidelitas vestra non potuit sanari signis multo fortioribus quam petistis. Additum est, conturbati sunt omnes qui videbant eos; reos scilicet atque confusos, contra quorum linguas resurrectio Christi gloriosa provenit. O nova mentis et admiranda callositas! De illorum confusione turbabantur alii, et illorum protervitas ad poenitudinem non poterat inclinari. Conturbati sunt enim ex illis quidam credentes, quando ad apostolos venerunt et dixerunt: Quid faciemus, viri fratres ? A quibus salutaria monita percipientes, per sanctum baptisma dilui meruerunt a damnatione perpetua.