monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 12
Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Post enumerationem Iudaicae pravitatis, quam in necem Domini peragere tentaverunt, venit ad secundam positionem, ubi fremitus eorum et dura consilia aptissima comparatione deridet. Quae figura dicitur ironia. Quid enim levius quidve inanius quam verum Iudicem false adiudicare, quam occidere velle qui mortuos suscitabat, quam ligatum tradere qui mundi vincula dissolvebat? Parvulorum siquidem sagittae inania tela sunt, qui ludendi studio fragiles cannas in sagittarum consuetudinem iacere consueverunt. Sic Iudaeorum vota inefficaci malignitate saevissima, non intulerunt flendam mortem, sed potius gloriosissimam passionem, talesque plagas dederunt quibus mors ipsa moreretur, et promissa mundi sospitas velociter impleretur.