monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 11
Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinium. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. In his duabus sententiis versus iste divisus est. Dicit enim quemadmodum se consilia prava confundant, et in opere cogitationis suae mens maligna deficiat. Contra bona voluntas et illuminatus sensus quem profectum habere videatur ostendit; ut quanto se Deo proximat, tanto divinitatem sibi exaltatam esse cognoscat. Scrutati sunt Iudaei iniquitates, quas utique praetermittere debuissent, dum nullum ibi fructum salutis suae poterant invenire. Dixerunt enim: Si dimiserimus eum sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem . Perscrutati sunt etiam iniquitates, cum Dominum audissent dicentem paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua ; illi protinus eum blasphemare putaverunt, quibus ait Dominus: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? Perscrutati sunt quoque iniquitates, sicut Evangelium dicit, cum diversas interrogationes insidiantes adhibebant ut invenirent qua ex causa accusarent eum. Sequitur poena peccantium, Defecerunt scrutantes scrutinium: quia semper in cogitationibus suis deficiunt qui ad res pessimas pervenire contendunt: de quibus et alio loco dictum est: Infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret eos . Consequitur pars secunda sententiae: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Cum dicit: Accedet homo ad cor altum, illos significat qui res divinas pia intentione perquirunt. Cor enim altum tunc est, quando coelestia cogitat, et terrena devitat. Iste non deficit sicut illi qui scrutinium perscrutantur, sed magis magisque crescit, et usque ad hoc pervenit, ut ab eo summus atque omnipotens Deus esse credatur; non quod Deus altior fiat, sed quia in corde sancti hominis semper Divinitas considerata grandescat. Et nota quia superius de perfidis Iudaeis dictum est, quia defecerunt in cogitationibus suis; nunc autem de apostolis dicitur cunctisque fidelibus, in quorum corde tantum exaltatus est Deus, quantum cogitationes veras atque sanctissimas puris mentibus intraverunt.