monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 10
Firmaverunt sibi verbum malum; disposuerunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit nos? Verbum malum firmaverunt sibi, quando dixerunt: Reus est mortis ; sive quando professi sunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros . Firmaverunt utique dictum est, obstinatione durissima, non veritatis munimine solidata. Sequitur, disposuerunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit nos? Hic describitur consuetudo peccantium. Omnis enim qui dolum parat, hominem se putat fallere, ut possit ad suas nequitias pervenire. Sic Iudaei scelerata mente confusi Christum tantummodo hominem putantes, malignitatem suam non credebant agnosci, cui cuncta coelestia vel terrena veracius patent, quam sibi ipsa sunt cognita.