monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 9
Ut sagittent in occultis immaculatum; subito sagittabunt eum, et non timebunt. De superioribus pendet iste versiculus, intenderunt arcum, ut sagittent in occultis immaculatum. In occultis, sic accipiendum est, ut Iudaei putaverunt. Caeterum actus eorum occultus esse Christo non potuit, qui frequenter praedictus est antequam fieret. Immaculatum duobus dicimus modis: sunt isti communes immaculati qui misericordia Domini abluti redduntur omnino purissimi; sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Lavabis me, et super nivem dealbabor . Immaculatus autem solus vere dicitur Christus, qui nullam contraxit maculam peccatorum, sed coelesti puritate mundissimus ab omni delicto probatur alienus. Merito ergo se significans dixit: Ut sagittent immaculatum; quatenus Iudaeis timor maior cresceret, qui innocentis sanguinem fundere festinarunt. Sequitur, subito sagittabunt eum, et non timebunt. Subito, et hic ita accipiendum est, sicut Iudaei dementissimi putaverunt. Nam quomodo credendum est subitum, quod discipulis constat esse praedictum? Sicut in Evangelio legitur: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur ; et his similia, quae de sua passione praedixit. Nam quod dixit, sagittabunt eum, et non timebunt, ostendit malignae cogitationis effectum, ut non solum tractatum scelus, sed etiam impletum esse videretur.