monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 8
Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram. Per hos quatuor versus usque ad divisionem, per diversas allegorias Iudaeorum significat persecutionem. Sed hic redditur causa iustissima quare protectus sit a multitudine operantium iniquitatem. Nam quantum illi linguas suas velut mortiferum gladium exacuebant, tantum eorum iniquitas frangebatur; ut in se potius mala converterent, quae contra innocentis sanguinem praeparabant. Iste enim peccantium mos est, ut primum sibi noceant, qui alterum gravare festinant. Sed respiciamus quod dixit, linguas suas exacuerunt; illud scilicet tempus ostendens quando una voce clamaverunt: Crucifige, crucifige . In vicem quippe facti est sceleris prolata sententia; nec interest qui occidat, si innocentem aliquis occidendum esse pronuntiet. Sequitur, intenderunt arcum rem amaram; id est occultas insidias, quae, ut illi putabant, minime sentirentur. Perfidum siquidem Iudam datis triginta argenteis sollicitaverunt ut fieret traditor, qui eius videbatur fuisse discipulus. O res amara et omni felle deterior, convivam ad proditionem, discipulum ad necem, conservatorem pecuniae praemio subito fuisse corruptum!