monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 7
Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Consideremus quemadmodum se protectum dicat esse qui passus est, et non doleamus mortem, quam fidelibus Domini sceleratorum voluntas inferre tentavit. Protectus est plane a conventu malignantium, quia dum illi eum crederent communiter mori, resurrectionis eius gloria probantur esse confusi. Protectus est denique virtute divinitatis suae, quia filius erat hominis, et idem Filius Dei in duabus naturis una sine aliqua dubitatione persona: Habens in potestate ponendi animam suam, et iterum sumendi eam . Protectus est itaque, quia malignorum insidias potentiae suae virtute superavit. Addidit, a multitudine operantium iniquitatem. Supra dixit, a conventu malignantium, quod ad consilia potest referri; nunc, a multitudine operantium iniquitatem, ut actum exprimeret propriae passionis.