monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 6
Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. A parte humanitatis assumptae, in qua passurus erat, postulat Dominus Christus, ut in tribulatione positi, eius exaudiatur oratio, quando totis viribus petitur quod prodesse sentitur. Sed quid petat diligentius audiamus. Subdidit enim, a timore inimici eripe animam meam. Non postulat ut minime pro omnium salute moriatur ], sed ut a timore populi persequentis anima erepta sanctae dispensationis suae compleat passionem. Sic enim proposita bona ad effectum perveniunt, quando persequens non timetur. Nam si humana cedat infirmitas, iniquitas non vincitur, sed potius aucta roboratur.