monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 4
Rex et caput nostrum Dominus Christus verum hominem se assumpturum esse declarans, prima positione orat ut a populi Iudaici timore liberetur: dolos eorum factaque impia, quasi iam fuerint transacta commemorans. Docens illos defecisse in persecutionibus suis, se autem ad resurrectionis gloriam pervenisse. Secunda positione irridet saevitiam Iudaeorum, quia magis ipsi conturbati sunt de sceleribus suis, quando resurgente Domino, eius annuntiata est fortitudo. Tunc enim laetitia iustorum, et rectae fidei virtus apparuit.