monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 63, 2
Tituli huius verba (sicut saepe dictum est) absolute referuntur ad Dominum Christum, qui per totum psalmum locuturus est. Sunt enim sine aliqua historiae narratione conscripta, ut ipsa claritas tituli lucem nobis venturi psalmi videatur afflare. Est enim Dominus de sua passione dicturus, quae mundo vitam praestitit, et lumen credulitatis infudit. Audiamus ergo intentis animis, quia licet saepe repetatur, novam tamen utilitatem ex ea semper accipimus Qui psalmus sextus esse cognoscitur horum qui passionem resurrectionemque dominicam brevi relatione contingunt.