monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 20
O vere sancta mater Ecclesia, quae fideles Deo sacris nutris uberibus, et facis sine dolore ferre, quae te in mundi istius colluctatione libenter asseris pertulisse. Dicis etiam gratias Domino semper esse referendas, ut nunquam tribulatio demergat, cum in ipsis nobis, quod amare possimus, exponas. Deinde quid malis, quid bonis provenire possit, ostendis; quatenus omni dubitatione detersa, vero Principi totis devotionis nisibus serviatur. Concede, Rex aeterne, ut qui nunc sanctae matris praedicatione gaudemus, indulgentiae tuae futuro munere perfruamur.