monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 17
Rex vero laetabitur in Domino; laudabuntur omnes qui iurant in eo. Regem dicit Dominum Salvatorem; ipse enim est Rex in aeternum, quod ipsi specialiter convenire indicavit incommutabilis titulus passionis. Nam et ipse interroganti Pilato de se dixit: Ego in hoc natus sum . Dicit etiam, laetabitur in Domino, id est in Patre; sicut ipse testatur: Ego in Patre et Pater in me est . Adiecit, laudabuntur omnes. Cum sancti Dei Christum laudant, ipsi fiunt sine dubitatione laudabiles, quia non possunt praeconia eius digne narrare, nisi qui ad palmam indulgentiae meruerint pervenire. Addidit, qui iurant in eo. Non dixit, qui iurant per eum, ne iusiurandum crederes imperatum, quod alibi vetuisse cognoscitur. Ipse enim dicit: Nolite iurare, neque per coelum, neque per terram , etc. Sed iurant in eo, qui ei mentis obsequium inviolabile compromittunt. Nam et alibi verbum istud significat promissionem fidelem, sicut et in alio psalmo legitur: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum . Iurare quippe Divinitas per alium non poterat, quae similem non habebat.