monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 16
Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Tradita est in manus gladii gens Iudaea, quando eam principes Romanorum Vespasianus et Titus caede incendioque vastaverunt. Vulpis enim inter feras animal est omnino subdolum, quod et fraudibus cibum quaerit, et salutem suam callida illusione custodit. His merito dolosi homines comparantur, qui simulata versutia iniquitates suas efficere moliuntur. Quod bene ad Herodem refertur, de quo Dominus dixit: Ite, et dicite vulpi illi: Non apprehendet prophetam extra Ierusalem . Et in Canticis Canticorum ait: Capite nobis vulpes exterminantes vineam . Quod bestiolae genus in malo frequenter ponitur, quoniam nimia (sicut diximus) calliditate est versutum. Iudaei enim coelestia credere noluerunt, et partes vulpium facti sunt, id est in subdolorum malitiam transierunt. Sive partes vulpium erunt, illud significat, quando in illa Ierosolymitana vastatione cadavera Iudaeorum escae fuerunt vulpium ferarumque reliquarum. Vel, sicut aliis visum est, Iudaei partes vulpium sunt, dum se dolosis et fraudulentis prava voluntate coniungunt.