monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 15
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam; introibunt in inferiora terrae. Ipsi, cum dicit, illos significat qui contrarietatibus scelestis Christum exstinguere tentaverunt: in quo omnes sanari, omnes vivere probatissime comprobantur. In vanum quaesierunt animam ipsius, quando falsis criminationibus sanguinem eius effundere decreverunt, qui post triduum resurrecturus erat in gloriam sempiternam. Sequitur poena peccantium, introibunt in inferiora terrae: quia non ad coelos evecti sunt, sed deorsum eos terrae viscera sorbuerunt. Malae siquidem cogitationes in ima terrae verguntur, quia de ipsis exeunt, et in eamdem iterum coenositatem volvuntur. Quod Iudaeis evidenter accidit, cum in blasphemiis, et in innocentis cruore versati sunt.