monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 14
Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. Respiciamus votum desiderantis, ut non se vicinam, sed adhaesisse Domino dicat Ecclesia; quod verbum conglutinationem quamdam cognoscitur indicare; ut nunquam recedat a bono proposito qui adhaeret Domino. Quod nimia charitas, nimius facit affectus, ut ita diligamus, quatenus adhaerentes Deo, semper esse possimus; sicut et Apostolus dicit: Qui adhaeret Domino unus spiritus est . Addidit, post te, quia peccavit Petrus apostolus cum praeire voluit, dictumque est illi a Domino: Redi retro me, Satanas . Quod proprium Scripturae divinae est, ut quos Dominus liberare mavult, post se redire praecipiat, ubi nullus locus erroris est. Sequitur, me suscepit dextera tua. Dextera Patris Christus est Dominus, qui suscepit Ecclesiam alarum suarum velamine protegendam.