monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 13
Quia factus es adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Versus iste continet beneficia quae illi fuerant Domino largiente collata. In periculis quippe ei fuit adiutor, cum esset in deserto, et in invio, et inaquoso. Sub umbra alarum eius exsultat Ecclesia, quando est supra stratum suum, id est in prosperis collocata. Sic intentionem totius psalmi, unius versus brevitate conclusit.