monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 12
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. In isto et in inferiore versu, isto modo hypotheticus nobis syllogismus apparet. Si memor fui tui super stratum meum, et in matutinis meditabor in te: quia factus es adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Attamen memor fui tui super stratum meum, et in matutinis meditabor in te, quia factus es adiutor meus. In velamento igitur alarum tuarum exsultabo. Huius itaque saeculi difficultatibus enumeratis, quas in deserto, et in invio, et inaquoso sancta Ecclesia toleravit, venit ad secundum modum, ubi securitatem suam Domino asserit esse subiectam, quia sub velamento alarum eius inimicorum potuit vitare versutias: significans et in tribulationibus ipsum expeti debere, et in securitatibus nomini eius esse psallendum. Nam cum dicit: Si memor fui, ostendit se recordationem Domini semper habuisse, nec in rebus prosperis oblitam fuisse, quando solent humana corda collata beneficia in memoria non habere. Per stratum enim significat quietem, ubi solemus in somnos corpora nostra remittere, et ad refectionis gaudia pervenire. Aptandum est rebus prosperis et quietis, quando Deum in memoria vix habemus. Redit enim ad illud quod superius dixit, ad te de luce vigilo. Recte siquidem fidelis in matutinis vigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem; his Apostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei .