monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 11
Vers. 6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Scripturas divinas novimus per similitudines terrenas plerumque coelestia sacramenta monstrare. Adipes igitur sunt viscerum crassa velamina, quae interna iecoris operiunt atque concludunt. Pinguedo vero est saginatae pecudis nutrita cibis obesitas. Ipsa fuit sacrificiis digna, et immolationibus congrua. Qua similitudine petit Ecclesia animam suam virtutum pinguedine saginari, ut digna Domino possit offerri. Pinguis enim anima esse non potest, nisi a Domino pasta nituerit. Sed pinguedo animae divinarum rerum scientia est, recta fides, inconcussa patientia, et caetera, unde saeculi istius macies ieiuna superatur. Sequitur, et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Sicca enim labia ariditate peccati, divinis non poterant laudibus occupari; sicut et in alio psalmo legitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas ? etc. Sed cum pinguedinem misericordiae Domini anima devota perceperit, nomen eius digna exsultatione laudabit.